라틴어 문장 검색

Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 5:4)
Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:1)
Rara tibi curva craticula sudet ofella;
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXXI Craticula cum veribus1)
in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:15)
secundum eam canaliculi ad normae cacumen inprimantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장25)
Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장31)
et in his foraminibus omnibus calculi rotundi conlocentur, inque eius tympani theca, sive id loculamentum est, fiat foramen unum habens canaliculum, qua calculi, qui in eo tympano inpositi fuerint, cum ad eum locum venerint, in raedae capsum et vas aeneum, quod erit suppositum, singuli cadere possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장8)
in theca eius tympani, sive loculamentum est, unum foramen excavetur habens canaliculum, qua calculus liberatus ab obstantia cum ceciderit in vas aereum, sonitu significet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장19)
igitur circumitio tympani plani quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet per canaliculum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장23)
canaliculi, qui graece σῦριγξ dicitur, longitudo foraminum XVIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장9)
Fuerunt et tomacula super craticulam argenteam ferventia posita, et infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punici mali.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION